Hľadaný výraz: Lv 8,28-32, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit in altari super holocausto, eo quod illa essent consecrationis oblatio, in odorem suavitatis: incensum erat Domino. 29 Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi. 30 Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum. 31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “ Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet".

1

mail   print   facebook   twitter